- TRIAVERDINI
- TRIAVERDINIHaeretici, quorum errores et dira gesta referuntur Batoni, A. c. 1179. num. 4. apud Dominic. Macrum Hierolex. Cum Brebantionibus et Ruptariis iunguntur, in Concil. Lateranensi III. An eôdem. can. 2. 27. De Brebantionibus, et Aragonensibus et Navarris, Basculis et Coterellis, Triaverdinis, qui tantam in Christianos immanitatem exercent etc. Ubi tamen Triamellinis, quod scil. sicis huiusmodi, de quibus supra, uterentur, legendum conicit Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.